1:1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
1:2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
1:5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
1:6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
1:7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
1:8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
1:9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
1:10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
1:11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
1:12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
1:13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
1:14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
1:15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
1:16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
2:1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2:2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
2:3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
2:4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
2:5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
2:6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
2:7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
2:8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
2:9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
2:11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
2:12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
2:13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
2:14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
2:15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
3:1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
3:2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
3:3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
3:4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
3:5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
3:6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
3:7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
3:8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
3:9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
3:10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
3:11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
3:12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
3:13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
3:14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
3:15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen