1:1 <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
    1:2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est
    1:3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
    1:4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo
    1:5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna
    1:6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit
    1:7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
    1:8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
    1:9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
    1:10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
    1:11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
    1:12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum
    1:13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
    1:14 dilectio Dei honorabilis sapientia
    1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum
    1:16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
    1:17 timor Domini scientiae religiositas
    1:18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit
    1:19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
    1:20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius
    1:21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius
    1:22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum
    1:23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
    1:24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat
    1:25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi
    1:26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
    1:27 timor Dei expellit peccatum
    1:28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
    1:29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
    1:30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius
    1:31 []
    1:32 []
    1:33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi
    1:34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
    1:35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
    1:36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde
    1:37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis
    1:38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem
    1:39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te
    1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
    2:1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
    2:2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
    2:3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
    2:4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
    2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
    2:6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
    2:7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
    2:8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
    2:9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
    2:10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
    2:11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
    2:12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
    2:13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
    2:14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
    2:15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
    2:16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
    2:17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
    2:18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
    2:19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
    2:20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
    2:21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
    2:22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
    2:23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
    3:1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
    3:2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
    3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
    3:4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
    3:5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
    3:6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis
    3:7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
    3:8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
    3:9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
    3:10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
    3:11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
    3:12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
    3:13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
    3:14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
    3:15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
    3:16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
    3:17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
    3:18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
    3:19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
    3:20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
    3:21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
    3:22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
    3:23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
    3:24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
    3:25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
    3:26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
    3:27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
    3:28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
    3:29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
    3:30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
    3:31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
    3:32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
    3:33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
    3:34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
    4:1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
    4:2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
    4:3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
    4:4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
    4:5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
    4:6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
    4:7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
    4:8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
    4:9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
    4:10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
    4:11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
    4:12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
    4:13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
    4:14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
    4:15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
    4:16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
    4:17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
    4:18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
    4:19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
    4:20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
    4:21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
    4:22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
    4:23 fili conserva tempus et devita a malo
    4:24 pro anima tua non confundaris dicere verum
    4:25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
    4:26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
    4:27 non reverearis proximum tuum in casum suum
    4:28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
    4:29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
    4:30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
    4:31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
    4:32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
    4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
    4:34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
    4:35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
    4:36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
    5:1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
    5:2 non sequaris concupiscentiam cordis
    5:3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
    5:4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
    5:5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
    5:6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
    5:7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
    5:8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
    5:9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
    5:10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
    5:11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
    5:12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
    5:13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
    5:14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
    5:15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
    5:16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
    5:17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
    5:18 iustifica pusillo et magno similiter
    6:1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis
    6:2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam
    6:3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo
    6:4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
    6:5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat
    6:6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille
    6:7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi
    6:8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis
    6:9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
    6:10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis
    6:11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget
    6:12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam
    6:13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende
    6:14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum
    6:15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
    6:16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum
    6:17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius
    6:18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam
    6:19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius
    6:20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius
    6:21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors
    6:22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum
    6:23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei
    6:24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum
    6:25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum
    6:26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius
    6:27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius
    6:28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam
    6:29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem
    6:30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae
    6:31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris
    6:32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi
    6:33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris
    6:34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris
    6:35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te
    6:36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus
    6:37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi
    7:1 noli facere mala et non te adprehendent
    7:2 discede ab iniquo et deficient mala abs te
    7:3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum
    7:4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris
    7:5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
    7:6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua
    7:7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum
    7:8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
    7:9 noli esse pusillanimis in anima tua
    7:10 exorare et facere elemosynam non despicias
    7:11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
    7:12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus
    7:13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
    7:14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona
    7:15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione
    7:16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam
    7:17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum
    7:18 memento irae quoniam non tardabit
    7:19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
    7:20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
    7:21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
    7:22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
    7:23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
    7:24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te
    7:25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
    7:26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
    7:27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
    7:28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
    7:29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
    7:30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi
    7:31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
    7:32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
    7:33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
    7:34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
    7:35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
    7:36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua
    7:37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam
    7:38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula
    7:39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis
    7:40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis
    8:1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
    8:2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
    8:3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
    8:4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
    8:5 non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
    8:6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
    8:7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
    8:8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
    8:9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
    8:10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
    8:11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
    8:12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
    8:13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
    8:14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
    8:15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
    8:16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
    8:17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
    8:18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
    8:19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
    8:20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
    8:21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
    8:22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
    9:1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
    9:2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
    9:3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
    9:4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
    9:5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
    9:6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
    9:7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
    9:8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
    9:9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
    9:10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
    9:11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
    9:12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
    9:13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
    9:14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
    9:15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
    9:16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
    9:17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
    9:18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
    9:19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
    9:20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
    9:21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
    9:22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
    9:23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
    9:24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
    9:25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit
    10:1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
    10:2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
    10:3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
    10:4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
    10:5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
    10:6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
    10:7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
    10:8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
    10:9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
    10:10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
    10:11 omnis potentatus brevis via
    10:12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
    10:13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
    10:14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
    10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
    10:16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
    10:17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
    10:18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
    10:19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
    10:20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
    10:21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
    10:22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
    10:23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
    10:24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
    10:25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
    10:26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
    10:27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
    10:28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
    10:29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
    10:30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
    10:31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
    10:32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
    10:33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
    10:34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
    11:1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
    11:2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
    11:3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
    11:4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
    11:5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
    11:6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
    11:7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
    11:8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
    11:9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
    11:10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
    11:11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
    11:12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
    11:13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
    11:14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
    11:15 []
    11:16 []
    11:17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
    11:18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
    11:19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
    11:20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
    11:21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
    11:22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
    11:23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
    11:24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
    11:25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
    11:26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
    11:27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
    11:28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
    11:29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
    11:30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
    11:31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
    11:32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
    11:33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
    11:34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
    11:35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
    11:36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
    12:1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa
    12:2 benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino
    12:3 non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus
    12:4 da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
    12:5 da bono et non receperis peccatorem
    12:6 benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit
    12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
    12:8 non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus
    12:9 in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est
    12:10 non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius
    12:11 et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo
    12:12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris
    12:13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius
    12:14 una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit
    12:15 in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam
    12:16 in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine
    12:17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
    12:18 in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas
    12:19 caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum
    13:1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
    13:2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
    13:3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur
    13:4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
    13:5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
    13:6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
    13:7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
    13:8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
    13:9 []
    13:10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris
    13:11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris
    13:12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
    13:13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
    13:14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
    13:15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
    13:16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
    13:17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
    13:18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
    13:19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
    13:20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
    13:21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
    13:22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem
    13:23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
    13:24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
    13:25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
    13:26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
    13:27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
    13:28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
    13:29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
    13:30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
    13:31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
    13:32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
    14:1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
    14:2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
    14:3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
    14:4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
    14:5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
    14:6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
    14:7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
    14:8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
    14:9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
    14:10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
    14:11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
    14:12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
    14:13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
    14:14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
    14:15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
    14:16 da et accipe et iustifica animam tuam
    14:17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
    14:18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
    14:19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
    14:20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
    14:21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
    14:22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
    14:23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
    14:24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
    14:25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
    14:26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
    14:27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
    15:1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
    15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
    15:3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
    15:4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
    15:5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
    15:6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
    15:7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
    15:8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
    15:9 non est speciosa laus in ore peccatoris
    15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
    15:11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
    15:12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
    15:13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
    15:14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
    15:15 adiecit mandata et praecepta sua
    15:16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
    15:17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
    15:18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
    15:19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
    15:20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
    15:21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
    15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium
    16:1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
    16:2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
    16:3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
    16:4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
    16:5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
    16:6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
    16:7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
    16:8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
    16:9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
    16:10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
    16:11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
    16:12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
    16:13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
    16:14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
    16:15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
    16:16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
    16:17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
    16:18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
    16:19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
    16:20 et omne cor intellegetur
    16:21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
    16:22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
    16:23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
    16:24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
    16:25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
    16:26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
    16:27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
    16:28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
    16:29 non incredibiles verbo illius
    16:30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
    16:31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum
    17:1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
    17:2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
    17:3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
    17:4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
    17:5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
    17:6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
    17:7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
    17:8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
    17:9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
    17:10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
    17:11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
    17:12 et mandavit illis unicuique de proximo
    17:13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
    17:14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
    17:15 et pars Dei Israhel facta est manifesta
    17:16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
    17:17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
    17:18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
    17:19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
    17:20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
    17:21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
    17:22 precare ante faciem et minue offendiculum
    17:23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
    17:24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
    17:25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
    17:26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
    17:27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
    17:28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
    17:29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
    17:30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
    17:31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
    18:1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
    18:2 quis sufficit enarrare opera illius
    18:3 quis enim investigabit magnalia eius
    18:4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
    18:5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
    18:6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
    18:7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
    18:8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
    18:9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
    18:10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
    18:11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
    18:12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
    18:13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
    18:14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
    18:15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
    18:16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
    18:17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
    18:18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
    18:19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
    18:20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
    18:21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
    18:22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
    18:23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
    18:24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
    18:25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
    18:26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
    18:27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
    18:28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
    18:29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
    18:30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
    18:31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
    18:32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
    18:33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
    19:1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
    19:2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos
    19:3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
    19:4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
    19:5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
    19:6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur
    19:7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
    19:8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
    19:9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
    19:10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet
    19:11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
    19:12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
    19:13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
    19:14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
    19:15 corripe amicum saepe enim fit commissio
    19:16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
    19:17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris
    19:18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis
    19:19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
    19:20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia
    19:21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
    19:22 est sollertia certa et ipsa iniqua
    19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
    19:24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
    19:25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
    19:26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
    19:27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
    19:28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens
    20:1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
    20:2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
    20:3 sic qui facit per vim iudicium inique
    20:4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
    20:5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
    20:6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
    20:7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
    20:8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
    20:9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
    20:10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
    20:11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
    20:12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
    20:13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
    20:14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
    20:15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
    20:16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
    20:17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
    20:18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
    20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
    20:20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
    20:21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
    20:22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
    20:23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
    20:24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
    20:25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
    20:26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
    20:27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
    20:28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
    20:29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
    20:30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
    20:31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
    20:32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
    20:33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
    21:1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
    21:2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
    21:3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
    21:4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
    21:5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
    21:6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
    21:7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
    21:8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
    21:9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
    21:10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
    21:11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
    21:12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
    21:13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
    21:14 non erudietur qui non est sapiens in bono
    21:15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
    21:16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
    21:17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
    21:18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
    21:19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
    21:20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
    21:21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
    21:22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
    21:23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
    21:24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
    21:25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
    21:26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
    21:27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
    21:28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
    21:29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
    21:30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
    21:31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
    22:1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
    22:2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
    22:3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
    22:4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
    22:5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
    22:6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
    22:7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
    22:8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
    22:9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
    22:10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
    22:11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
    22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
    22:13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
    22:14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
    22:15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
    22:16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
    22:17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
    22:18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
    22:19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
    22:20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
    22:21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
    22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
    22:23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
    22:24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
    22:25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
    22:26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
    22:27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
    22:28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris
    22:29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis
    22:30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
    22:31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
    22:32 omnis qui audiet cavebit se ab eo
    22:33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
    23:1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
    23:2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
    23:3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
    23:4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
    23:5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
    23:6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
    23:7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
    23:8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
    23:9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
    23:10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
    23:11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
    23:12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
    23:13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
    23:14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
    23:15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
    23:16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
    23:17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
    23:18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
    23:19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
    23:20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
    23:21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
    23:22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
    23:23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
    23:24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
    23:25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
    23:26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
    23:27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
    23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
    23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
    23:30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
    23:31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
    23:32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
    23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
    23:34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
    23:35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
    23:36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
    23:37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
    23:38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
    24:1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
    24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur
    24:3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur
    24:4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens
    24:5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam
    24:6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram
    24:7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
    24:8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi
    24:9 et in omni terra steti et in omni populo
    24:10 et in omni gente primatum habui
    24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
    24:12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
    24:13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices
    24:14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
    24:15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
    24:16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
    24:17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion
    24:18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho
    24:19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis
    24:20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris
    24:21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus
    24:22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae
    24:23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis
    24:24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei
    24:25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis
    24:26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini
    24:27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum
    24:28 memoria mea in generatione saeculorum
    24:29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
    24:30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt
    24:31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
    24:32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis
    24:33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
    24:34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
    24:35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum
    24:36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis
    24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae
    24:38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
    24:39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
    24:40 ego sapientia effudi flumina
    24:41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
    24:42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum
    24:43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare
    24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo
    24:45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo
    24:46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum
    24:47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
    25:1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
    25:2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
    25:3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
    25:4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
    25:5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
    25:6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
    25:7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
    25:8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
    25:9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
    25:10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
    25:11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
    25:12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
    25:13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
    25:14 timor Dei super omnia superposuit
    25:15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
    25:16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
    25:17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
    25:18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
    25:19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
    25:20 et omnem obductum et non obductum odientium
    25:21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
    25:22 non est caput nequius super caput colubri
    25:23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
    25:24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
    25:25 et audiens suspirabit modicum
    25:26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
    25:27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
    25:28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
    25:29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
    25:30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
    25:31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
    25:32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
    25:33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
    25:34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
    25:35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
    25:36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
    26:1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
    26:2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
    26:3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
    26:4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
    26:5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
    26:6 delatura civitatis et collectio populi
    26:7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
    26:8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
    26:9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
    26:10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
    26:11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
    26:12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
    26:13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
    26:14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
    26:15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
    26:16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
    26:17 disciplina illius datus Dei
    26:18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
    26:19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
    26:20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
    26:21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
    26:22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
    26:23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
    26:24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
    26:25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
    26:26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
    26:27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
    26:28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
    27:1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
    27:2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
    27:3 conteretur delictum
    27:4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
    27:5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
    27:6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
    27:7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
    27:8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
    27:9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
    27:10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
    27:11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
    27:12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
    27:13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
    27:14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
    27:15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
    27:16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
    27:17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
    27:18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
    27:19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
    27:20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
    27:21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
    27:22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
    27:23 conligare et maledicti est concordatio
    27:24 denudare autem amici mysteria desperatio est
    27:25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
    27:26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
    27:27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
    27:28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
    27:29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
    27:30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
    27:31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
    27:32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
    27:33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum
    28:1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit
    28:2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur
    28:3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
    28:4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur
    28:5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius
    28:6 memento novissimorum et desine inimicari
    28:7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis
    28:8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo
    28:9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
    28:10 abstine te a lite et minues peccata
    28:11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam
    28:12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
    28:13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
    28:14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
    28:15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes
    28:16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem
    28:17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit
    28:18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
    28:19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis
    28:20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie
    28:21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa
    28:22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
    28:23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus
    28:24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est
    28:25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa
    28:26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
    28:27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos
    28:28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras
    28:29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos
    28:30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem
    29:1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
    29:2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
    29:3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
    29:4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
    29:5 donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
    29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
    29:7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
    29:8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
    29:9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
    29:10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
    29:11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
    29:12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
    29:13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
    29:14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
    29:15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
    29:16 []
    29:17 []
    29:18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
    29:19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
    29:20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
    29:21 repromissorem fugit peccator et inmundus
    29:22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
    29:23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
    29:24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
    29:25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
    29:26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
    29:27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
    29:28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
    29:29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
    29:30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
    29:31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
    29:32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
    29:33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
    29:34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
    29:35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris
    30:1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo
    30:2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
    30:3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
    30:4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
    30:5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
    30:6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
    30:7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
    30:8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps
    30:9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
    30:10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
    30:11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
    30:12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
    30:13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
    30:14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia
    30:15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
    30:16 non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
    30:17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans
    30:18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro
    30:19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
    30:20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
    30:21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans
    30:22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo
    30:23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
    30:24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
    30:25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
    30:26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus
    30:27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt
    31:1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
    31:2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
    31:3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
    31:4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
    31:5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
    31:6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
    31:7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
    31:8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
    31:9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
    31:10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
    31:11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
    31:12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
    31:13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt
    31:14 memento quoniam malum oculus nequa
    31:15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
    31:16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
    31:17 nec conprimaris in convivio
    31:18 intellege proximi tui ex te ipso
    31:19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
    31:20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
    31:21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
    31:22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
    31:23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito
    31:24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
    31:25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
    31:26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
    31:27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
    31:28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
    31:29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
    31:30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
    31:31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
    31:32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
    31:33 quae est vita quae minuitur vino
    31:34 quid defraudat vitam mors
    31:35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
    31:36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
    31:37 sanitas est et corpori et animae
    31:38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
    31:39 amaritudo animae vinum multum potatum
    31:40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
    31:41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
    31:42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
    32:1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
    32:2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
    32:3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
    32:4 loquere maior natu decet enim te
    32:5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
    32:6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
    32:7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
    32:8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
    32:9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
    32:10 adulescens loquere in tua causa vix
    32:11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
    32:12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
    32:13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
    32:14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
    32:15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
    32:16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
    32:17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
    32:18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
    32:19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
    32:20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
    32:21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
    32:22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
    32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
    32:24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
    32:25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
    32:26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
    32:27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum
    32:28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur
    33:1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis
    33:2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis
    33:3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
    33:4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
    33:5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
    33:6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
    33:7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
    33:8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente
    33:9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
    33:10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
    33:11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum
    33:12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
    33:13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
    33:14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
    33:15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
    33:16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
    33:17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
    33:18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam
    33:19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
    33:20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
    33:21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
    33:22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
    33:23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
    33:24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
    33:25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
    33:26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem
    33:27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae
    33:28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet
    33:29 multam enim malitiam docuit otiositas
    33:30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
    33:31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
    33:32 si laeseris illum iniuste
    33:33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis
    34:1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
    34:2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
    34:3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
    34:4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
    34:5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
    34:6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
    34:7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
    34:8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
    34:9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
    34:10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
    34:11 []
    34:12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
    34:13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
    34:14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
    34:15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
    34:16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
    34:17 timentis Dominum beata est anima eius
    34:18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
    34:19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
    34:20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
    34:21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
    34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
    34:23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
    34:24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
    34:25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
    34:26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
    34:27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
    34:28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
    34:29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
    34:30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
    34:31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
    35:1 qui conservat legem multiplicat orationem
    35:2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
    35:3 et deprecatio recedere ab iniustitia
    35:4 []
    35:5 []
    35:6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
    35:7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
    35:8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
    35:9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
    35:10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
    35:11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
    35:12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
    35:13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
    35:14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
    35:15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
    35:16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
    35:17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
    35:18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
    35:19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
    35:20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
    35:21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
    35:22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
    35:23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
    35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
    35:25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
    35:26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis
    36:1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
    36:2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
    36:3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
    36:4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
    36:5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
    36:6 innova signa et inmuta mirabilia
    36:7 glorifica manum et brachium dextrum
    36:8 excita furorem et effunde iram
    36:9 extolle adversarium et adflige inimicum
    36:10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
    36:11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
    36:12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
    36:13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
    36:14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
    36:15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
    36:16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
    36:17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
    36:18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
    36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
    36:20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
    36:21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
    36:22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
    36:23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
    36:24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
    36:25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
    36:26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
    36:27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
    36:28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
    37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
    37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
    37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
    37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
    37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
    37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
    37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
    37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
    37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
    37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
    37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
    37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
    37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
    37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
    37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
    37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
    37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
    37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
    37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
    37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
    37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
    37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
    37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
    37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
    37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
    37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
    37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
    37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
    37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
    37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
    37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
    37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
    37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
    37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam
    38:1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
    38:2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
    38:3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
    38:4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
    38:5 nonne a ligno indulcata est amara aqua
    38:6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
    38:7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
    38:8 pax enim Dei super faciem terrae
    38:9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
    38:10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
    38:11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
    38:12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
    38:13 est enim tempus quando in manus eorum incurras
    38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
    38:15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
    38:16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
    38:17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
    38:18 []
    38:19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
    38:20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
    38:21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
    38:22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
    38:23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
    38:24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
    38:25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
    38:26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
    38:27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
    38:28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
    38:29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
    38:30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
    38:31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
    38:32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
    38:33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
    38:34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
    38:35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
    38:36 sine his omnibus non aedificatur civitas
    38:37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
    38:38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
    38:39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi
    39:1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit
    39:2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit
    39:3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur
    39:4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit
    39:5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit
    39:6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
    39:7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur
    39:8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum
    39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino
    39:10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur
    39:11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur
    39:12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur
    39:13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem
    39:14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia
    39:15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi
    39:16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
    39:17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate
    39:18 quasi libanus odorem suavitatis habete
    39:19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
    39:20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
    39:21 opera Domini universa bona valde
    39:22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
    39:23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius
    39:24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
    39:25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
    39:26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur
    39:27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
    39:28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
    39:29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
    39:30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala
    39:31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum
    39:32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur
    39:33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua
    39:34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent
    39:35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt
    39:36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios
    39:37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum
    39:38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi
    39:39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit
    39:40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur
    39:41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini
    40:1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
    40:2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
    40:3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
    40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
    40:5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
    40:6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
    40:7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
    40:8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
    40:9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
    40:10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
    40:11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
    40:12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
    40:13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
    40:14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
    40:15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
    40:16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
    40:17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
    40:18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
    40:19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
    40:20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
    40:21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
    40:22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
    40:23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
    40:24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
    40:25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
    40:26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
    40:27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
    40:28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
    40:29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
    40:30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
    40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
    40:32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
    41:1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
    41:2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
    41:3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
    41:4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
    41:5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
    41:6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
    41:7 non est enim in inferno accusatio vitae
    41:8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
    41:9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
    41:10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
    41:11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
    41:12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
    41:13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
    41:14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
    41:15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
    41:16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
    41:17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
    41:18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
    41:19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
    41:20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
    41:21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
    41:22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
    41:23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
    41:24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
    41:25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
    41:26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
    41:27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
    41:28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes
    42:1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
    42:2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
    42:3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
    42:4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum
    42:5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
    42:6 super mulierem nequam bonum est signum
    42:7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
    42:8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
    42:9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
    42:10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
    42:11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
    42:12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari
    42:13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
    42:14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
    42:15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius
    42:16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
    42:17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
    42:18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
    42:19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
    42:20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
    42:21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est
    42:22 neque minuitur et non eget alicuius consilio
    42:23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
    42:24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
    42:25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
    42:26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius
    43:1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
    43:2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
    43:3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
    43:4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
    43:5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
    43:6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
    43:7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
    43:8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
    43:9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
    43:10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
    43:11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
    43:12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
    43:13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
    43:14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
    43:15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
    43:16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
    43:17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
    43:18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
    43:19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
    43:20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
    43:21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
    43:22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
    43:23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
    43:24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
    43:25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
    43:26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
    43:27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
    43:28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
    43:29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
    43:30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
    43:31 terribilis Dominus et magnus vehementer
    43:32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
    43:33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
    43:34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
    43:35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
    43:36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
    43:37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam
    44:1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
    44:2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
    44:3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
    44:4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba
    44:5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura
    44:6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis
    44:7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
    44:8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
    44:9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
    44:10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt
    44:11 et cum semine ipsorum perseverat bona
    44:12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum
    44:13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
    44:14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes
    44:15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia
    44:16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam
    44:17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio
    44:18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
    44:19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro
    44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
    44:21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis
    44:22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum
    44:23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
    44:24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
    44:25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob
    44:26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
    44:27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis
    45:1 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est
    45:2 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
    45:3 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam
    45:4 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne
    45:5 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
    45:6 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
    45:7 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi
    45:8 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria
    45:9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
    45:10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
    45:11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae
    45:12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti
    45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel
    45:14 coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata
    45:15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
    45:16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
    45:17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
    45:18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
    45:19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
    45:20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
    45:21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel
    45:22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
    45:23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae
    45:24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
    45:25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi
    45:26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
    45:27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
    45:28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
    45:29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel
    45:30 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum
    45:31 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit
    46:1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
    46:2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
    46:3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
    46:4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
    46:5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
    46:6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
    46:7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
    46:8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
    46:9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
    46:10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
    46:11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
    46:12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
    46:13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
    46:14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
    46:15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
    46:16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
    46:17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
    46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
    46:19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
    46:20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
    46:21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
    46:22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
    46:23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
    47:1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
    47:2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
    47:3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
    47:4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
    47:5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
    47:6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
    47:7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
    47:8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
    47:9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
    47:10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
    47:11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
    47:12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
    47:13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
    47:14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
    47:15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
    47:16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
    47:17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
    47:18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
    47:19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
    47:20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
    47:21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
    47:22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
    47:23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
    47:24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
    47:25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
    47:26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
    47:27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
    47:28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
    47:29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
    47:30 valde averterunt illos a terra sua
    47:31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
    48:1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
    48:2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
    48:3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
    48:4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
    48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
    48:6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
    48:7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
    48:8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
    48:9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
    48:10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
    48:11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
    48:12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
    48:13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
    48:14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
    48:15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
    48:16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
    48:17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
    48:18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
    48:19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
    48:20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
    48:21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
    48:22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
    48:23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
    48:24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
    48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
    48:26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
    48:27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
    48:28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent
    49:1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii
    49:2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini
    49:3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis
    49:4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem
    49:5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt
    49:6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei
    49:7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti
    49:8 incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae
    49:9 nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare
    49:10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin
    49:11 nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias
    49:12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
    49:13 quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel
    49:14 et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
    49:15 et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
    49:16 nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra
    49:17 et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi
    49:18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
    49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam
    50:1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
    50:2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
    50:3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
    50:4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
    50:5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
    50:6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
    50:7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
    50:8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
    50:9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
    50:10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
    50:11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
    50:12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
    50:13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
    50:14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
    50:15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
    50:16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
    50:17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
    50:18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
    50:19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
    50:20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
    50:21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
    50:22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
    50:23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
    50:24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
    50:25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
    50:26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
    50:27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
    50:28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
    50:29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
    50:30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
    50:31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est
    51:1 oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum
    51:2 confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
    51:3 et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor
    51:4 et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam
    51:5 de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me
    51:6 a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus
    51:7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
    51:8 laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
    51:9 et vita mea adpropinquans erat infero deorsum
    51:10 circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat
    51:11 memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt
    51:12 quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium
    51:13 exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum
    51:14 invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio
    51:15 laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea
    51:16 liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo
    51:17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini
    51:18 cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea
    51:19 ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva
    51:20 laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam
    51:21 inclinavi modice aurem meam et excepi illam
    51:22 multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea
    51:23 dans mihi sapientiam dabo gloriam
    51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor
    51:25 conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum
    51:26 manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi
    51:27 animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam
    51:28 possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar
    51:29 venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem
    51:30 dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum
    51:31 adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae
    51:32 quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer
    51:33 aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento
    51:34 et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam
    51:35 videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem
    51:36 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea
    51:37 laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius
    51:38 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo
    52:1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
    52:2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum
    52:3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
    52:4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
    52:5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
    52:6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
    52:7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
    52:8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
    52:9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
    52:10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
    52:11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
    52:12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto
    52:13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te