1:1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
1:2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
1:3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
1:4 non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;
1:5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
1:6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
2:1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2:2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
2:3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
2:4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
2:5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
2:6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
2:7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
2:8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
2:9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
2:10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
2:11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
2:12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
2:13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
3:1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
3:2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3:3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma
3:4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
3:5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
3:6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
3:7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
3:8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
3:9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
4:1 in finem in carminibus psalmus David
4:2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
4:3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4:4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
4:5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
4:6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
4:7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
4:8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
4:9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
4:10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
5:1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
5:2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
5:3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
5:4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5:5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
5:6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
5:7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
5:8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
5:9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
5:10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
5:11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
5:12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
5:13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
6:1 in finem in carminibus pro octava psalmus David
6:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
6:3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
6:4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
6:5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
6:6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
6:7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
6:8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
6:9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
6:10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
6:11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
7:1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
7:2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
7:3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
7:4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
7:6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7:7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
7:8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
7:9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
7:10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
7:11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
7:12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
7:13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
7:14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
7:15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
7:16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
7:17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
7:18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
8:1 in finem pro torcularibus psalmus David
8:2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
8:3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
8:4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
8:5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
8:6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8:8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
8:9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
8:10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
9:1 in finem pro occultis filii psalmus David
9:2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
9:3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
9:4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
9:5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
9:6 increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;
9:7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
9:8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
9:10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
9:11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
9:12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
9:13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
9:14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
9:15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
9:16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
9:17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
9:18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
9:19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
9:20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
9:21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma
9:22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
9:23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
9:24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
9:25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
9:26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
9:27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
9:28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
9:29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
9:30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
9:31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
9:32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
9:33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
9:34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
9:35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
9:36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
9:37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius
9:38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
9:39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
10:1 in finem psalmus David
10:2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
10:3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
10:4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit
10:5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
10:6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
10:7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
10:8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
11:1 in finem pro octava psalmus David
11:2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
11:3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
11:4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
11:5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
11:6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
11:7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
11:8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
11:9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
12:1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
12:2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
12:4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
12:5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
12:6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
13:1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
13:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
13:3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;
13:4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
13:5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;
13:6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
13:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
14:1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
14:2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
14:3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
14:4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
15:1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
15:2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
15:3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis
15:4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
15:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
15:6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
15:7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
15:8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
15:9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
15:10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
16:1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
16:2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
16:3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
16:4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
16:5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
16:6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
16:7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
16:8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
16:9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;
16:10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
16:11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram
16:12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis
16:13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam
16:14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
16:15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
17:1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
17:2 diligam te Domine fortitudo mea
17:3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
17:4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
17:5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
17:6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
17:7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
17:8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
17:9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
17:10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
17:11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
17:12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
17:13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis
17:14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
17:15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
17:16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17:17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
17:18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
17:19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
17:20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
17:21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
17:22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
17:23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
17:24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
17:25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
17:26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
17:27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
17:28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
17:29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
17:30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
17:31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
17:32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
17:33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
17:35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
17:37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
17:38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
17:39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
17:40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
17:41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
17:42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
17:43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
17:44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
17:45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
17:46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
17:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
17:48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
17:49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
17:50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
17:51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
18:1 in finem psalmus David
18:2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
18:3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
18:4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
18:5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
18:6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;
18:7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
18:8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
18:9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
18:10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
18:12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
18:13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
18:14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
18:15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
19:1 in finem psalmus David
19:2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
19:3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
19:4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
19:5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
19:6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
19:7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
19:8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
19:9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
19:10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
20:1 in finem psalmus David
20:2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
20:3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
20:4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
20:5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
20:6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
20:7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
20:8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
20:9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt
20:10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
20:11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
20:12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;
20:13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
20:14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
21:1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
21:2 Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
21:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
21:4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
21:5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
21:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
21:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
21:8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
21:9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
21:10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
21:11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
21:12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
21:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
21:14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
21:15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
21:16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
21:17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
21:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
21:20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
21:21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
21:22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
21:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
21:24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
21:25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
21:26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
21:27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
21:28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
21:29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
21:30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
21:31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
22:1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
22:2 in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
22:3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
22:4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
22:5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
22:6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
23:1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo
23:2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
23:3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
23:4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
23:5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
23:6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
23:7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
23:8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
23:9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
23:10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
24:1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
24:2 Deus meus in te confido non erubescam
24:3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
24:4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
24:5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
24:6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
24:7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
24:8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
24:9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
24:10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
24:11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
24:12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
24:13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
24:14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
24:15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
24:16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
24:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
24:18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
24:19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
24:20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
24:21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
24:22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
25:1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
25:2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
25:3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
25:4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
25:5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
25:6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
25:7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
25:8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
25:9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
25:10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
25:11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
25:12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine
26:1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
26:2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
26:3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
26:4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
26:5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
26:6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
26:7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
26:8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
26:9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
26:10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
26:11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
26:12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
26:13 credo videre bona Domini in terra viventium
26:14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
27:1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
27:2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
27:3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
27:4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
27:5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
27:6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
27:7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
27:8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
27:9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
28:1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
28:2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
28:3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
28:4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
28:5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
28:6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
28:7 vox Domini intercidentis flammam ignis
28:8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
28:9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
28:10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
28:11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
29:1 psalmus cantici in dedicatione domus David
29:2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
29:3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
29:4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
29:5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
29:6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
29:7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
29:8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
29:9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
29:10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
29:11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
29:12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
29:13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
30:1 in finem psalmus David
30:2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
30:3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me
30:5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
30:6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
30:7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
30:8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
30:9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
30:10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus
30:11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
30:12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
30:13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum
30:14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
30:15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
30:16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me
30:17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
30:18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum
30:19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione
30:20 quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
30:21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
30:22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita
30:23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
30:24 diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
30:25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
31:1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
31:2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
31:3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
31:4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma
31:5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
31:6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
31:7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
31:8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
31:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
31:10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
31:11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
32:1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
32:3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
32:4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
32:5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
32:6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
32:7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
32:8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
32:9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
32:10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
32:11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
32:12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
32:14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
32:15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
32:16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
32:17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
32:18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
32:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
32:20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
32:21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
32:22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
33:1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
33:2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
33:3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
33:4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
33:5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
33:6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
33:7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
33:8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
33:9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
33:10 timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
33:11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
33:12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
33:13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
33:14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
33:15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
33:16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
33:17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
33:18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
33:19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
33:20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
33:21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
33:22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
33:23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum
34:1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
34:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
34:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
34:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
34:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
34:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
34:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
34:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
34:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
34:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
34:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
34:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
34:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
34:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
34:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
34:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
34:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
34:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
34:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant
34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
34:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
34:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
34:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
34:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
34:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
34:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
35:1 in finem servo Domini David
35:2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
35:3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
35:4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
35:5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
35:6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
35:7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
35:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
35:10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
35:11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
35:12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
35:13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
36:1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
36:2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
36:3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
36:4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
36:5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
36:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
36:7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
36:8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
36:9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
36:10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
36:11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
36:12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
36:13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
36:14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
36:15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
36:16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
36:18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
36:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
36:20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
36:21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
36:22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
36:23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
36:24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
36:25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
36:26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
36:27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
36:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
36:29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam
36:30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
36:31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
36:32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
36:34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
36:35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
36:37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
36:38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
36:39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
36:40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
37:1 psalmus David in rememorationem de sabbato
37:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
37:3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
37:4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
37:5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
37:6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
37:7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
37:8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
37:9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
37:10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
37:11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
37:12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
37:13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
37:14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
37:15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
37:16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
37:17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
37:18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
37:19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
37:20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
37:21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
37:22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
37:23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
38:1 in finem Idithun canticum David
38:2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
38:3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
38:4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
38:5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
38:6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
38:7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
38:8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
38:9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
38:10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
38:11 amove a me plagas tuas
38:12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma
38:13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
38:14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
39:1 in finem David psalmus
39:2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi
39:3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
39:4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
39:5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
39:6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
39:7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
39:8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
39:9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
39:10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
39:11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
39:12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
39:13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
39:14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
39:15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
39:16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
39:17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
39:18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
40:1 in finem psalmus David
40:2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
40:3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
40:5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
40:6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
40:7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
40:8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
40:9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
40:10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
40:11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
40:12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
40:13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
40:14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
41:1 in finem in intellectum filiis Core
41:2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
41:3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
41:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
41:5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
41:6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
41:7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
41:8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
41:9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
41:10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
41:11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
41:12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
42:1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
42:2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
42:3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
42:4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
42:5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
43:1 in finem filiis Core ad intellectum
43:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
43:3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
43:4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
43:5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
43:6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
43:7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
43:8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
43:9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
43:10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
43:11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
43:12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
43:13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
43:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
43:15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
43:16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
43:17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
43:18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
43:19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
43:20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
43:21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum
43:22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
43:23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem
43:24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
43:25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
43:26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
44:1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
44:2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
44:3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
44:4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
44:5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
44:6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
44:7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
44:8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
44:9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
44:10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
44:11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
44:12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
44:13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
44:14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
44:15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
44:16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
44:17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
44:18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
45:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
45:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
45:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
45:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
45:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
45:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
45:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
45:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
45:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
45:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
45:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
45:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
46:1 in finem pro filiis Core psalmus
46:2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
46:3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
46:4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
46:5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
46:6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
46:7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
46:8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
46:9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
46:10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
47:1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
47:2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
47:3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
47:4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
47:5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
47:6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
47:7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
47:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
47:9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
47:10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
47:11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
47:12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
47:13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
47:14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
47:15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
48:1 in finem filiis Core psalmus
48:2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
48:3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
48:4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
48:5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
48:6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
48:7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
48:8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
48:9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
48:10 et vivet * adhuc; in finem
48:11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
48:12 %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
48:13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
48:14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
48:15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
48:16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
48:17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
48:18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius
48:19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
48:20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
48:21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis
49:1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
49:2 ex Sion species decoris eius
49:3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
49:4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
49:5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
49:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
49:7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
49:8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
49:9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
49:10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
49:11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
49:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
49:13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
49:14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
49:15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
49:16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
49:17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
49:18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
49:19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
49:20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
49:21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
49:22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
49:23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
50:1 in finem psalmus David
50:2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
50:3 miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
50:4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
50:5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
50:6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
50:7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea
50:8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
50:9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
50:10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
50:11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
50:12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
50:13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
50:14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
50:15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
50:16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam
50:17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
50:18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis
50:19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet
50:20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
50:21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
51:1 in finem intellectus David
51:2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
51:3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
51:4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
51:5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
51:6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
51:7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
51:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
51:9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
51:10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
51:11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
52:1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
52:2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
52:3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
52:4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
52:5 nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
52:6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
52:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
53:1 in finem in carminibus intellectus David
53:2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
53:3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
53:4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
53:5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
53:6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
53:7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
53:8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
53:9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
54:1 in finem in carminibus intellectus David
54:2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
54:3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
54:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
54:5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
54:6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
54:7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
54:8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
54:9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
54:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
54:11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
54:12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
54:13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
54:14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
54:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
54:16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
54:17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
54:18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
54:19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
54:20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
54:21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
54:22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
54:23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
54:24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
55:1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
55:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
55:3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
55:4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
55:5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
55:6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
55:7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
55:8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
55:9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
55:11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
55:12 in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi
55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
56:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca
56:2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
56:3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
56:4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
56:6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
56:7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
56:8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
56:9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
56:10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
56:11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
56:12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
57:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
57:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
57:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
57:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
57:5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
57:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
57:8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
57:9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
57:10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
57:11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
57:12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
58:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
58:2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
58:3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
58:4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
58:5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
58:6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
58:7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
58:8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
58:9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
58:10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
58:11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
58:12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
58:13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
58:14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
58:15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
58:16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
58:17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
58:18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
59:1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
59:2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
59:3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
59:4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
59:5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
59:6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
59:7 salvum fac dextera tua et exaudi me
59:8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
59:9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
59:10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
59:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
59:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
59:13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
59:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
60:1 in finem in hymnis David
60:2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
60:3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
60:4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
60:5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
60:6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
60:7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
60:8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
60:9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
61:1 in finem pro Idithun psalmus David
61:2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
61:3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
61:4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
61:5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
61:6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
61:8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
61:9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
61:10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
61:11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
61:12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
61:13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
62:1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
62:2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
62:3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
62:4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
62:5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
62:6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
62:7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
62:8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
62:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
62:10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
62:11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
62:12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
63:1 in finem psalmus David
63:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
63:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
63:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
63:5 ut sagittent in occultis inmaculatum
63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
63:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
63:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
63:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
64:1 in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
64:2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
64:3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
64:4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
64:5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
64:6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
64:7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
64:8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
64:9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
64:10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
64:11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans
64:12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
64:13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
64:14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent
65:1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
65:2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
65:3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
65:4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
65:5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
65:6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
65:7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
65:8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
65:9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
65:10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
65:11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
65:12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
65:13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
65:14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
65:17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
65:18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
65:19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
65:20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
66:1 in finem in hymnis psalmus cantici
66:2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma
66:3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
66:4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
66:5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
66:6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
66:7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
66:8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
67:1 in finem David psalmus cantici
67:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
67:3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
67:4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
67:5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
67:6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
67:7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
67:8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
67:9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
67:10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
67:11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
67:13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
67:14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
67:15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
67:16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
67:18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
67:19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
67:20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
67:21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
67:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
67:23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
67:24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
67:25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
67:26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
67:27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
67:28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
67:29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
67:30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
67:31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
67:32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
67:33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;
67:34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
67:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
67:36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
68:1 in finem pro his qui commutabuntur David
68:2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
68:3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
68:4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
68:5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
68:6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
68:7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
68:8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
68:9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
68:10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
68:11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
68:12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
68:13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
68:14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
68:15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
68:16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
68:17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
68:18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
68:19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
68:20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
68:22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
68:23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
68:24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
68:25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
68:26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
68:27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
68:28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
68:29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
68:30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
68:31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
68:32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
68:33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
68:35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
68:36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
68:37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
69:1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
69:2 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;
69:3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
69:4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge
69:5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
69:6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
70:1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
70:2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
70:3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
70:4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
70:5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
70:6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper
70:7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
70:8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
70:9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me
70:10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum
70:11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat
70:12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
70:13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
70:14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
70:15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam
70:16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
70:17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
70:18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
70:19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
70:20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
70:21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
70:22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
70:23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
70:24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
71:1 in Salomonem
71:2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
71:3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
71:4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
71:5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
71:6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
71:7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
71:8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
71:9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
71:10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
71:11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
71:12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
71:13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
71:14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
71:15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
71:16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
71:17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
71:18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
71:19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
71:20 defecerunt laudes David filii Iesse
72:1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
72:2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
72:3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
72:4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
72:5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
72:6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
72:7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
72:8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
72:9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
72:10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
72:11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
72:12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
72:13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
72:14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
72:15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
72:16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
72:17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
72:18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
72:19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
72:20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
72:21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
72:22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
72:23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
72:24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
72:25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
72:26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
72:27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
72:28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;
73:1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
73:2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
73:3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
73:4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
73:6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;
73:7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
73:8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
73:9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
73:10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
73:11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
73:12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
73:13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
73:14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
73:15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
73:16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
73:17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
73:18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
73:19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
73:20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
73:21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
73:22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
73:23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
74:1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
74:2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
74:3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
74:4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
74:5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
74:7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
74:8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
74:9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
74:10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
74:11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
75:1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
75:2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
75:3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
75:4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
75:5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
75:6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
75:7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
75:8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
75:9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
75:10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
75:11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
75:12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
75:13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
76:1 in finem pro Idithun psalmus Asaph
76:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
76:3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
76:4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
76:5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
76:6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
76:7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
76:8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
76:9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
76:10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
76:11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
76:12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
76:13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
76:14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
76:15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
76:16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
76:17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi
76:18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt
76:19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra
76:20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur
76:21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
77:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
77:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
77:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
77:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
77:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
77:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
77:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
77:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
77:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
77:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
77:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
77:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
77:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
77:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
77:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
77:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
77:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
77:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
77:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
77:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
77:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
77:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
77:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
77:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
77:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
77:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
77:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
77:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
77:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
77:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
77:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
77:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
77:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
77:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
77:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
77:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
77:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
77:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
77:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
77:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
77:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
77:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
77:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
77:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
77:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
77:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
77:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
77:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
77:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
77:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
77:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
77:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
77:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
77:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
77:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
77:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
77:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
77:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
77:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
77:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
77:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
77:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
77:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
77:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
77:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
77:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
77:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
77:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
78:1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
78:2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
78:3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
78:4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
78:5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
78:6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
78:7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
78:8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
78:9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
78:10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
78:11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
78:13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
79:1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
79:2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
79:3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
79:4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
79:5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
79:6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
79:7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
79:8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
79:9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
79:10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
79:11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
79:12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
79:13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam
79:14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
79:15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
79:16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi
79:17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
79:18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
79:19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
79:20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
80:1 in finem pro torcularibus Asaph
80:2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
80:3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
80:4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
80:5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
80:6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
80:7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
80:8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
80:9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
80:10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
80:11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
80:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
80:13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
80:14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
80:16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
80:17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
81:1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
81:2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
81:3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
81:4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
81:5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
81:6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
81:7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
81:8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
82:1 canticum psalmi Asaph
82:2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
82:3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
82:4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
82:5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
82:6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
82:7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
82:8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
82:9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
82:10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
82:11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
82:12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
82:13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
82:14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
82:15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
82:16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
82:17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
82:18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
82:19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
83:1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
83:2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
83:3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
83:4 etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
83:5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
83:6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
83:7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
83:8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
83:9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
83:10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
83:11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
83:12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
83:13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
84:1 in finem filiis Core psalmus
84:2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
84:3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
84:4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
84:5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
84:6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
84:7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
84:8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
84:9 audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
84:10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
84:11 misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt
84:12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
84:13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
84:14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
85:1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
85:2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
85:3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
85:4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
85:5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
85:6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
85:7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
85:8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
85:9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
85:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
85:11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
85:12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
85:13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
85:14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
85:15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
85:16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
85:17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
86:1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
86:3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
86:4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
86:5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
86:6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
86:7 sicut laetantium omnium habitatio in te
87:1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
87:2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
87:3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
87:5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
87:6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
87:7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
87:8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
87:9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
87:10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
87:12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
87:13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
87:14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
87:15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
87:16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
87:17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
87:18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
87:19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
88:1 intellectus Aethan Ezraitae
88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
88:3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
88:4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
88:5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
88:7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
88:8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
88:9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
88:10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
88:11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
88:13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
88:14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
88:15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
88:16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
88:17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
88:18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
88:19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
88:20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
88:21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
88:22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
88:23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
88:24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
88:25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
88:27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
88:28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
88:29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
88:30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
88:31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
88:32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
88:33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
88:35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
88:36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
88:37 semen eius in aeternum manebit
88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
88:39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
88:40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
88:41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
88:42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
88:43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
88:44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
88:45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
88:46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
88:47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
88:48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
88:49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
88:51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
88:52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
88:53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
89:1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
89:2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
89:3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
89:4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
89:5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
89:6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
89:7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
89:8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
89:9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
89:11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
89:12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
89:13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
89:14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
89:15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
89:16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
89:17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
90:1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
90:2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
90:3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
90:4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
90:5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
90:6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
90:7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
90:8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
90:9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
90:10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
90:11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
90:12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
90:13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
90:14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
90:15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
90:16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
91:1 psalmus cantici in die sabbati
91:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
91:3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
91:4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
91:5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
91:6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
91:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
91:8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;
91:9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
91:10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
91:11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
91:12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
91:13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
91:14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
91:15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
91:16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
92:1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
92:2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
92:3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos;
92:4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
92:5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum
93:1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
93:2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
93:3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
93:4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
93:5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
93:6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
93:7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
93:8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
93:9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
93:10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
93:11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
93:12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
93:13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
93:14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
93:15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
93:16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
93:17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
93:18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
93:19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
93:20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
93:21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
93:22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
93:23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
94:1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
94:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
94:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
94:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
94:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
94:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
94:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
94:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
94:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
95:1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
95:2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
95:3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
95:4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
95:5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
95:6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
95:7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
95:8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
95:9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
95:10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
95:11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
95:12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
95:13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
96:1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
96:2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
96:3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
96:4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
96:5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
96:6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
96:7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
96:8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
96:9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
96:10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
96:11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
96:12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
97:1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
97:2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
97:3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
97:4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
97:5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
97:6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
97:7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
97:8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
97:9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
98:1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
98:2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
98:3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
98:4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
98:5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
98:6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
98:7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
98:8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
98:9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
99:1 psalmus in confessione
99:2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
99:3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
99:4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
99:5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
100:1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
100:2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
100:3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
100:4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
100:5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
100:6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
100:7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
100:8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
101:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
101:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
101:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
101:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
101:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
101:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
101:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
101:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
101:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
101:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
101:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
101:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
101:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
101:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
101:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
101:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
101:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
101:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
101:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
101:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
101:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
101:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
101:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
101:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
102:1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
102:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
102:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
102:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
102:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
102:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
102:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
102:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
102:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
102:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
102:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
102:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
102:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
102:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
102:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
102:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
102:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
103:1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
103:2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
103:3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
103:4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
103:5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
103:6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
103:7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
103:8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
103:9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
103:10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
103:11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
103:12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
103:13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
103:14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
103:15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
103:16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
103:17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
103:18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
103:19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
103:20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
103:22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
103:23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
103:24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
103:25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
103:26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
103:27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
103:28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
103:29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
103:30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
103:31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
103:32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
103:33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
103:34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
103:35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
104:1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
104:2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
104:3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
104:4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
104:5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
104:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
104:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
104:8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
104:9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
104:10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
104:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
104:12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
104:13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
104:14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
104:15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
104:16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
104:17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
104:18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
104:19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
104:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
104:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
104:22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
104:23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
104:24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
104:25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
104:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
104:27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
104:28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
104:29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
104:30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
104:31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
104:32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
104:33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
104:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
104:35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
104:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
104:37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
104:38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
104:39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
104:40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
104:41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
104:43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia
104:44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
104:45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
105:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
105:2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
105:3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
105:4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
105:5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
105:6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
105:7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
105:8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
105:9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
105:10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
105:11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
105:12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
105:13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
105:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
105:15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
105:16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
105:17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
105:18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
105:19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
105:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
105:21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
105:22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
105:23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
105:24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
105:25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
105:26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
105:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
105:28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
105:29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
105:30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
105:31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
105:32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
105:33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
105:34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
105:35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
105:36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
105:37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
105:38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
105:39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
105:40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
105:41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
105:42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
105:43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
105:44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
105:45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
105:46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
105:47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
105:48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
106:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
106:3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
106:4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
106:6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
106:7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
106:8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
106:9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
106:10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
106:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
106:12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
106:13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
106:15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
106:17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
106:18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
106:19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
106:20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
106:21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
106:22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
106:23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
106:25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
106:26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
106:27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
106:28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
106:29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius
106:30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
106:31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
106:32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
106:33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
106:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
106:35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
106:36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
106:38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
106:39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
106:40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
106:41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
107:1 canticum psalmi David
107:2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
107:3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
107:4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
107:5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
107:6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
107:7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
107:8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar
107:9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus
107:10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt
107:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
107:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
107:13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
107:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
108:1 in finem David psalmus
108:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
108:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
108:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
108:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
108:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
108:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
108:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
108:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
108:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
108:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
108:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
108:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
108:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
108:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
108:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
108:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
108:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
108:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
108:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
108:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
108:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
108:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
108:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
108:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
108:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
108:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
108:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
108:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
109:1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
109:2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
109:3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
109:4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
109:5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
109:6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum
109:7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
110:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
110:2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
110:3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
110:4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
110:5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
110:6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
110:7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
110:8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
110:9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
110:10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;
111:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis
111:2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
111:3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
111:4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
111:5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
111:6 quia in aeternum non commovebitur
111:7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino
111:8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
111:9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
111:10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit
112:1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
112:2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
112:3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
112:4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
112:5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
112:6 et humilia respicit in caelo et in terra
112:7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
112:8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
112:9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
113:1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
113:2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
113:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
113:4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
113:5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
113:6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
113:7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
113:8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
113:9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
113:10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
113:11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
113:12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
113:13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
113:14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
113:15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
113:16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
113:17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
113:18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
113:19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
113:20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
113:21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
113:22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
113:23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
113:24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
113:25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
113:26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
114:1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
114:2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
114:3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
114:4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
114:5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
114:6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
114:7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
114:8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
114:9 placebo Domino in regione vivorum
115:10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
115:11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
115:12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
115:13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
115:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
115:15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
115:16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
115:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
115:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
115:19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
116:1 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi
116:2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum
117:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
117:2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
117:3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
117:4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
117:5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
117:6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
117:7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
117:8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
117:9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
117:10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos
117:11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos
117:12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos
117:13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
117:14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
117:15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
117:16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
117:17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
117:18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
117:19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
117:20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
117:21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
117:22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
117:23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
117:24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
117:25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
117:26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
117:27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
117:28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
117:29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
118:1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
118:2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
118:3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
118:4 tu mandasti mandata tua custodire nimis
118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
118:6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
118:7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
118:8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
118:9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
118:10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
118:11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
118:12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
118:13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
118:14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
118:15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
118:16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
118:17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
118:18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
118:19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
118:20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
118:21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
118:23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
118:24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
118:25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
118:26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
118:27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
118:28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
118:29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
118:30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
118:31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
118:32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
118:33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
118:34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
118:36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
118:38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
118:39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
118:40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
118:41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
118:42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
118:44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
118:45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
118:46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
118:47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
118:48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
118:49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
118:50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
118:51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
118:52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
118:53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
118:54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
118:55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
118:56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
118:57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
118:58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
118:59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
118:60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
118:61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
118:62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
118:64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
118:65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
118:66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
118:67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
118:68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
118:69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
118:70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
118:71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
118:72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
118:73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
118:75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
118:76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
118:77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
118:78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
118:79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
118:80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
118:81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
118:82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
118:83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
118:84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
118:85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
118:86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
118:87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
118:89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
118:90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
118:91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
118:92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
118:93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
118:94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
118:95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
118:97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
118:98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
118:99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
118:100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
118:101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
118:102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
118:103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
118:104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
118:105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
118:106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
118:107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
118:108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
118:109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
118:110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
118:111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
118:112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
118:113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
118:114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
118:115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
118:116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
118:117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
118:118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
118:119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
118:120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui
118:121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
118:122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
118:124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
118:125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
118:126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
118:127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
118:128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
118:129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
118:130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
118:131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
118:132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
118:133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
118:134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
118:135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
118:136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
118:138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
118:139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
118:140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
118:141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
118:142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
118:144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
118:145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
118:146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
118:147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
118:148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
118:149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
118:150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
118:151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
118:152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
118:153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
118:154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
118:155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
118:156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
118:157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
118:158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
118:159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
118:160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
118:161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
118:162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
118:163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
118:164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
118:166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
118:168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
118:169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
118:170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
118:171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
118:172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
118:173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
118:174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
118:176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
119:1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
119:2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
119:3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
119:4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
119:5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
119:6 multum incola fuit anima mea
119:7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis
120:1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
120:2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
120:3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
120:4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
120:5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
120:6 per diem sol non uret te neque luna per noctem
120:7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
120:8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
121:1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
121:2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
121:3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
121:4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
121:5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
121:6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
121:7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
121:8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
121:9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
122:1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
122:2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
122:3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
122:4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
123:1 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
123:2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
123:3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
123:4 forsitan aqua absorbuisset nos
123:5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
123:6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
123:7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
123:8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
124:1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
124:2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
124:3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
124:4 benefac Domine bonis et rectis corde
124:5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
125:1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
125:2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
125:3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
125:4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
125:5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
125:6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
126:1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit
126:2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum
126:3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
126:4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
126:5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
127:1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
127:2 labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
127:3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
127:4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
127:5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
127:6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
128:1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
128:2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
128:3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
128:4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum
128:5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
128:6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
128:7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
128:8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
129:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
129:2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
129:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
129:4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
129:5 speravit anima mea in Domino
129:6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
129:7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
129:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
130:1 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me
130:2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
130:3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
131:1 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
131:2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
131:3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
131:4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
131:5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
131:6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
131:7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
131:8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
131:9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
131:10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
131:11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
131:12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
131:13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
131:14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
131:15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
131:16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
131:17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
131:18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
132:1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
132:2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
132:3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
133:1 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;
133:2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino
133:3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
134:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
134:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
134:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
134:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
134:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
134:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
134:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
134:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
134:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
134:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
134:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
134:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
135:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
135:2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
135:5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
135:6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
135:7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
135:8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
135:9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
135:10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
135:13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
135:14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
135:15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
135:16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
135:17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
135:18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
135:19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
135:21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
135:22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
135:23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
135:24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
135:25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
135:26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
136:1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
136:2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
136:3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
136:4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
136:5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
136:6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
136:7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
136:8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
136:9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
137:1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
137:2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
137:3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
137:4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
137:5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
137:6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
137:7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
137:8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
138:1 in finem David psalmus
138:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
138:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
138:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
138:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
138:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
138:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
138:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
138:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
138:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
138:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
138:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
138:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
138:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
138:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
138:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
138:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
138:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
138:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
138:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
138:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
138:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
139:1 in finem psalmus David
139:2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
139:3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
139:4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
139:5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
139:6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
139:7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
139:8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
139:9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
139:10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
139:11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
139:12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
139:13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
139:14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
140:1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
140:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
140:3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
140:4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
140:5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
140:6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
140:7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
140:8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
140:9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
140:10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
141:1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
141:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
141:3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
141:4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
141:5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
141:6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
141:7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
141:8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
142:1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
142:2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
142:3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
142:4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
142:5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
142:6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
142:7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
142:8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
142:9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
142:10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
142:11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
143:1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
143:2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
143:3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
143:4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
143:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
143:6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
143:7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
143:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
143:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
143:10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
143:11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
143:12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
143:13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
143:14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
143:15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
144:1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
144:2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
144:3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
144:4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
144:5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
144:6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
144:7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
144:8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
144:9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
144:10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
144:11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
144:13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
144:14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
144:15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
144:16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
144:17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
144:18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
144:19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
144:20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
144:21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
145:1 alleluia Aggei et Zacchariae
145:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
145:3 in filiis hominum quibus non est salus
145:4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
145:5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
145:6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
145:7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
145:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
145:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
145:10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
146:1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
146:2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
146:3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
146:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
146:5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
146:6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
146:7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
146:8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
146:9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
146:10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
146:11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
147:12 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
147:13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
147:14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
147:15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
147:16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
147:17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
147:18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
147:19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
147:20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
148:1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
148:2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
148:3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
148:4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
148:5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
148:6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
148:7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
148:8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
148:9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
148:10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
148:11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
148:12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
148:13 quia exaltatum est nomen eius solius
148:14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
149:1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
149:2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
149:3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
149:4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
149:5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
149:6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
149:7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
149:8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
149:9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
150:1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
150:2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
150:3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
150:4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
150:5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
150:6 omnis spiritus laudet Dominum